- RACEMUS
- RACEMUSab exploratoribus terrae Canaan, a Moyse emissis, portatus, de quo vide Numer. c. 13. v. 24. quantae fuerit magnitudinis, exponit Philo, de Vita Mosis, l.1. ubi Interpres, Maxime autem admirationi iis fuit fructus vitis: Nam proegrandes erant uvoe, de palmitibus pendentes, vix credibile spectaculum. Nam unam cum resecuissent. suspenderunt de medio vecte; cuius extrema cum duo iuvenes hinc et inde sibi imposuissent, deportârunt eam, aliis post alios succedentibus, propter pondus Ita is non a duobus tantum palmitem hunc. cum unv abscissum sua, deferri necesse habuisse statuit, sed et arbitratur, his pondere fessis baiulos successisse alios atque alios. Sed metuit Vossius, ne καθ᾿ ὑπερβολὴν ista dixerit Philo: vel si sic alios aliis succedere opus erat, id credit fuisse, non tam ob pondus uvae, quam ob vectis molestiam, et longitudinem viae. Interim ingens illa ac pulchra fuit, cuius de vecte pendentis aspectu accendere volebat Moses Israelitae suos adversus eos, unde nobilis ille botrus afferentur: hinc quoque Liberi nomine Gentilibus cultus. Quousque vero nonnullis uvae terris excrescant, docet nos egregius naturae Mystes Phinius. l. 14. c. 1. Uvoe magnitudinem infantium puerorum in interiore Africoe parte exsuperant. Quod enim apud Steph. Byzantinum Metrophanes refert, in Εὐκαρπία, Racemum generari eius magnitudinis, ut ab eo currus in medio saepe rumpatur, fidem non impertrat, nisi vel de papyro currum istum oetas fecerit puerilis, vel non magnitudine uvoe, sed mendacii huius, crepuerit medius, Voss. de Idolol. l. 1. c. 30. sub sin. Coeterum racemi, coronamentum Bacchi sunt apud Virgilium, in Epigr.Temporaque Autumni cingunt tua, Bacche, racemi.Unde eum non κερασφόρον, cornutum solum, verum etiam ἑςτεφανωμένον βοτρύοις, coronatum racemis, pingi ait Lucianus, Bacch. Quo spectant coronae illae vitigineae, i. e. ad pampinorum vitis similitudinem effectae, de quibus ex Horatio, Tibullo, Silio, vatia congessit Car. Paschalius, Coronar. l. 4. c. 1. HincRacemario, inter pauperum apud Hebraeos privilegia, vide supra voce Pauperes, ubi et deracemis deciduis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.